monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 80
Quamvis autem illa Virgo de voluntate viri ac mulieris orta esset, tamen eumdem Filium suum non ita protulit, sed eum de coelo venientem verum Deum et hominem sine voluntate viri in integritate sua purissimum genuit. Quae quoniam eum in virginitate sua sine sorde purissimum peperit, ideo et nunc panis qui caro illius veraciter consecratur, purissimus in integritate sua existens; a fidelibus in puritate cordis et sine admistione diversitatis suscipi debet, ut filiis Israel praemonstravi, quemadmodum in voluntate mea scriptum est: Mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis: quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem . Quid hoc? Vos qui imitatores Filii mei esse vultis, estote respicientes de morte ad vitam, videlicet in memoria vestra habentes salvationem diei illius qui Filius meus est, quo mortem conculcavit et vitam dedit, in quo in salute vestra egressi estis miserabile exsilium perditionis; cum scilicet abiecistis densissimas tenebras infidelitatis, ita etiam vos eripientes de mansione diabolicae servitutis, cui in transgressione Adae dati fuistis.